- CLABULARE
- CLABULAREl. 1. Cod. Theodos. de Curios. Hi vero pervigili diligentiâ providebunt, ne quis citra evectionis auctoritatem moveat cur sum vel amplius postulet, quam concessit evectio; ne habens unius copiam rhedae, flagitet duas: aut rhedam usurpet, cui birotum, vel veredum postulet, cui claulare permissum est: carri genus est, quod clabulas habet; adiuctivum substantive sumptum, pro Clabulari carro. Continentur enim verbis his omnia, quae in publico cursu movebantur vehicula, rhedae, birota, vereidi et clabularia vel carra, quae alias angariae dicebantur. Sensusque est, ne veredum postulet, seu ne velocem cursum usurpet, cui angaria tantum permissa fuerit. Clavularius enim cursus angarias tantum habuit, h. e. plaustra vel carra ferendis oneribus et impedimentis, transvehendisque speciebus publicis, destinata, quae non multum celeriter ibant, utpote a bobus tracta: unde velocem et Clavularium cursum distingui legimus passim. Dicebatur autem Clabulare vel Clavulare carrum, quod undique clavulis erat confixum et contextum, capsumque ex clavulis factum habebat, ad res, quae imponerentur, retinendas ne defluerent. Quod hodieque in carris onerariis fierei videmus, quae undique vallantur et sudibus, vel clavulis muniuntur, ne onera imposita decidant. Latini Capsum vocabant. Isidorus, Capsum carruca undique contexta: nam capsum est χαράκωμα. Verum in carris publicis et quae Clavularia dicta sunt, ordine fixae videntur fuisse clavulae, ut in carris hodiernis videmus, non craticiô opere contextae et invicem complicatae, qualia sunt, quae vulgo Tumberella Galli dicunt, et quae proprie sirpeae Latinis vocatae, etc. Vide Salmas. ad Capitolin. in Pio, c. 12. Vales. ad Marcellin. l. 20. et Iac. Gothofredum, ad l. 24. Cod. Theodos. de Cursu Publ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.